monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 149

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 149
Et quia in vitiis sordentes ita ad sacramentum hoc accedere praesumitis, ideo sunt in vestro consortio multi infirmi, scilicet illi qui sanctitate ista medicinam animae quaerere nolunt, sed qui sibi ipsis amarissimam infirmitatem in eisdem sacramentis imponunt, quoniam ea sibi ad iudicium sumunt. Et etiam multi imbecilles, videlicet illi qui in lege Dei ita debiles sunt, quae nullo modo inspicere volunt, quis ille sit quem tam indigne suscipiunt. Quid hoc? Quia nolunt considerare quomodo Dominum suum timere et venerari debeant, aut quomodo amara poenitentia carnem suam puniant, quam ita in vitiis enutrierunt.